Comparatio linguarum: Latina et Esperantica

Quia comparanda?

Librum de lingua Latina lexi. Cum narret de usu his temporibus et de commodis talis usus, non possum non comparare cum alia lingua nullius gentis, lingua Esperantica, quae nonnumquam Latina nova sive Latina popularis dicitur. Nam ambae linguae usu sunt sermonibus inter gentes, non a multis, sed a hominibus in toto mundo, qui eas merito laudant iustiorem esse, quia omnes eas discere debent.

Censeo unum victorem comparationis non esse. Linguam unversalem ad comprehendum inter gentes Esperanticam recommendo. Dum similiter pauci ea loquuntur ut Latinam, haec pretiosior est, si apte docetur. Operaene valde maioris pretium est, quisquis decidere debet. Enimvero frequenter doctrina non apta invenitur, magis apta iuri quam linguae, consistens praecipue in investigationibus partium sermoni. (Talem doctrinam ego quoque cognovi, postea lingua parum usus sum; propterea veniam peto errorum.)

Comparatio

In ambobus casibus iustitia non est perfecta, quia linguam discere facilius Europaeis, praecipue illis, cuius lingua originem a Latina ducet.

Qualis grex maior est? Certe plus legere possunt Latine quam Esperantice; num et scribere vel orare iam dubeo; numerum garriuntium pro certo inferiorem aestimo. Ceterea Esperantice loquentes melius in mundo distribuiti sunt, praecipue si Asia consideratur, ubi lingua divulgatior certe Esperantica est.

Alia res communis est, quod linguae laudantur aptas esse grammaticam discere. De Latina id verum est praecipue quia dat bonam causam: sine bona scientia grammaticae multa non comprehenduntur. Sed etiam multa perturbat: si e.g. vocabulum video exeuntem in "-is", nescio estne verbum, substantivum, adiectivum, et si substantivum, potest esse paene quisquis casus, aut singularis, aut pluralis. Omnia illa in Esperantica aperta sunt, quare hac lingua grammatica vere bene explicatur.

Ambae linguae utiles sunt ad alias linguas discendas et terminos technicos comprehendos; ad secundam rem Latina magis.

Praestant ambae linguae in hoc, quod minus variant per temporem et locum. Per temporem de Latina tantum vere demonstratum est. Lingua scripta firmatur exemplo invariabili Ciceronis et aliorum auctorum antiquorum. Tale exemplum Esperantici non est, quam ob causam haec lingua magis variare videtur. Tamen nucleus invariabilis definitus est, Fundamentum dictus. Factum quoque, quod ut Latine, et Esperantice plus scribitur quam dicitur, prohibet vocabula mutari. Dictae linguae opportunitas Esperanticae est, quod creatus est in aetate ferroviae parumque ante aetatem telephoni, magnetophoni, machinae radiatilis. Tum modi Latine pronuntiare iam erant plures, et adhuc sunt.

Verum praestat lingua Latina poesiae. Ordo verborum Esperanticorum quoque libera est, sed liberior Latinorum, cui linguae casus declinationis sunt plures quam Esperanticae. Poemata metrica, linguis nostrae aetatis utique aliena, sine longis brevibusque vocalibus vix fieri possunt. Sane ut per alias linguas Esperantice quoque versus fiunt.

In unuo alio lingua Latina superiorem esse admitto: litterae abundant. Magna pars tamen vetus est. Qui non quaerit, inveniet vix plus quam interdum inscriptiones in aedibus sacris. Qui quaerit, sed non profunde in historia versari vult, inveniet satis, sed dubeo, num tot quot in multis aliis linguis, inter eas et Esperantica. Varietas operum litterarum ambabus linguis est.

Qua re lingua Esperantica excellit est facilitas. Ita multa e commodis studii Latini exposita sunt hominibus per operam minorem. Tempus necesse eam discere inter decimam et quintam partem aestimatur, quod necesse est aliis linguis. Id certe validum est comparationi cum Latina quoque, etiam vana opera neglecta modi doctrinae Latinae usitati supra memorati causa.

Ut "splendor parvae accurationis" Latina (ita laudat auctor libri in initio memorati), sic splendor magnae accurationis Esperantica. Quae pulcherior est, non est disputandum. Sed si quis minus accurate dicere vult, nonnulla aptissima vocabula Esperantica quoque sunt; e.g. "somerumi" indicat quidquam, qua homines in tempore aestatis faciunt, praecipue itinere facta.

Expectatio pro verbo in fine sententiae in Esperantica non usitata est, sed si oportunum est, nihil obstat taliter componere sententias.

Iudicatur Latinum in multis differre, eodem modo dictis per alteris linguis. Id tamen refert ad unam speciem quandam verborum, quae in Latino abest. Sed primum ita et in dialectis et linguis parvis, quae non multum usu sunt lectionibus unversitatum et sermonibus eruditis, e.g. lingua Saxonica, si bene dictae sunt nec mixtae cum linguis magnis. Deinde quaecumque lingua proprietates suas habet, et puto illas graviores esse. Id est, si Europaeus alios modos dicendi discere vult, eo e.g. lingua Iaponica utilior est. Denique multis hominibus talis peregrinitas molestia tantum est.

Nexus

pagina prima mea

informationes de lingua Esperantica (nexus externus; non Latine, sed in multis linguis)